An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).

An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).
“Anno 1411, praelium Harlaw apud Scotos famigeratum commissum est.  Donaldus insularum comes decies mille viris clarissimis sylvestribus Scotis munitus, Aberdoniam urbem insignam et alia loca spoliare proposuit; contra quem Alexander Steuartus comes Marrae, et Alexander Ogilvyus Angusiae vice-comes suos congregant et Donaldo Insularum apud Harlaw occurrunt.  Fit atrox et acerrima pugna; nec cum exteris praelium periculosius in tanto numero unquam habitum est; sic quod in schola grammaticali juvenculi ludentes, ad partes oppositas nos solemus retrahere, dicentes nos praelium de Harlaw struere velle.  Licet communius a vulgo dicatur quod sylvestres Scoti erant victi, ab annalibus tamen oppositum invenio:  solum Insularum comes coactus est retrocedere, et plures occisos habuit quam Scoti domiti....”—­Bk. vi, ch. x.

     6.  HECTOR BOECE (1465?-1536)

      (a) Account of the differences between Highlanders and Lowlanders

“Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum linguam per multa commercia bellaque ab illis didicimus nostramque deseruimus; ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis scribendi mos ut et sermo incognitus est.  At qui montana incolunt ut linguam ita et caetera prope omnia arctissime tuentur....  Labentibus autem seculis idque maxime circa Malcolmi Canmoir tempora mutari cuncta coeperunt.  Vicinis enim Britannis primum a Romanis subactis ocioque enervatis, ac postea a Saxonibus expulsis commilitii eorum commercio nonnihil, mox Pictis quoque deletis ubi affinitate Anglis coniungi coepimus, expanso, ut ita dicam, gremio mores quoque eorum amplexi imbibimus.  Minus enim prisca patrum virtus in pretio esse coeperat, permanente nihilominus vetere gloriae cupiditate.  Verum haud recta insistentes via umbras germanae gloriae non veram sectabantur, cognomina sibi nobilitatis imponentes, eaque Anglorum more ostentantes atque iactantes, quum antea is haberi esseque nobilissimus soleret, qui virtute non opibus, qui egregiis a se factis non maiorum suorum clarus erat.  Hinc illae natae sunt Ducum, Comitum, ac reliquorum id genus ad ostentationem confictae appellationes.  Quum antea eiusdem potestatis esse solerent, qui Thani id est quaestores regii dicebantur illis muneribus ob fidem virtutemque donari.”—­Scotorum Regni Descriptio, prefixed to his History.

     (b) Account of Harlaw

“Exortum est subinde ex Hebridibus bellum duce Donaldo Hebridiano injuria a gubernatore affecto.  Nam Wilhelmus comes Rossensis filius Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periisse supra memoratum est,[93] duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Leslie viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu.  Walterus susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit, et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est.  Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam duntaxat
Copyrights
Project Gutenberg
An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) from Project Gutenberg. Public domain.