An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).

An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).
filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita.  Eam gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium eius secundo natum rediret.  Quod si neque ille masculam prolem reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia.  Quibus astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium comitatus veniret.  Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam reliquit, quam Willelmus a Setoun eques auratus in coniugem accepit; unde factum est ut eius familiae principes ius sibi Buthquhaniae vendicent.  At Donaldus qui amitam Eufemiae Alexandri Leslie sororem, uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, a gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum; ubi quum ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu, partim vi, partim benevolentia, secum ducens Rossiam invadit, nee magno negotio in ditionem suam redegit, Rossianis verum recipere haeredem haud quaquam recusantibus.  Verum eo successu non contentus, nec se in eorum quae iure petiverat, finibus continens, Moraviam.  Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur, direpturus.  Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae nothus, Marriae comes ad Hairlau (vicus est pugna mox ibi gesta cruentissima insignis) haud expectatis reliquis auxiliis cum eo congressus est.  Qua re factum est, ut dum auxilia sine ordinibus (nihil tale suspicantes) cum magna neglegentia advenirent, permulti eorum caesi sint, adeoque ambigua fuerit victoria, ut utrique se in proximos montes desertis castris victoria cedentes receperint.  Nongenti ex Hebridianis et iis qui Donaldo adhaeserant cecidere cum Makgillane et Maktothe praecipuis post Donaldum ducibus.  Ex Scotis adversae partis vir nobilis Alexander Ogilvy Angusiae vice-comes singulari iustitia ac probitate praeditus, Jacobus Strimger Comestabulis Deidoni magno animo vir ac insigni virtute, et ad posteros clarus, Alexander Irrvein a Drum ob praecipuum robur conspicuus, Robertus Maul a Pammoir, Thomas Moravus, Wilhelmus Abernethi a Salthon, Alexander Strathon a Loucenstoun, Robertus Davidstoun Aberdoniae praefectus; hi omnes equites aurati cum multis aliis nobilibus eo praelio occubere.  Donaldus victoriam hostibus prorsus concedens, tota nocte quanta potuit celeritate ad Rossiam contendit, ac inde qua proxime dabatur, in Hebrides se recepit.  Gubernator in sequenti anno cum valido exercitu Hebrides oppugnare parans, Donaldum veniam supplicantem, ac omnia praestiturum damna illata pollicentem, nec deinceps iniuriam ullam illaturum iurantem in gratiam recepit.”—­Scotorum Historiae, Lib. xvi.

     7.  JOHN LESLEY (1527-1596)

Copyrights
Project Gutenberg
An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) from Project Gutenberg. Public domain.