An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).

An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 218 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).
“Anno Dom. millesimo quadringentesimo undecimo, in vigilia sancti Jacobi Apostoli, conflictus de Harlaw in Marria, ubi Dovenaldus de Insulis cum decem millibus de insulanis et hominibus suis de Ross hostiliter intravit terram cis montes, omnia conculcans et depopulans, ac in vastitatem redigens; sperens in illa expeditione villam regiam de Abirdene spoliare, et consequenter usque ad aquam de Thya suae subjicere ditioni.  Et quia in tanta multitudine ferali occupaverunt terram sicut locustae, conturbati sunt omnes de dominica terra qui videbant eos, et timuit omnis homo.  Cui occurrit Alexander Stewart, comes de Marr, cum Alexandro Ogilby vicecomite de Angus, qui semper et ubique justitiam dilexit, cum potestate de Mar et Garioch, Angus et Mernis, et facto acerrimo congressu, occisi sunt ex parte comitis de Mar Jacobus Scrymgeour constabularius de Dunde, Alexander de Irevin, Robertus de Malvile et Thomas Murrave milites, Willelmus de Abirnethy ... et alii valentes armigeri, necnon Robertus David consul de Abirdene, cum multis burgensibus.  De parte insulanorum cecidit campidoctor.  Maclane nomine, et dominus Dovenaldus capitaneus fugatus, et ex parte ejus occisi nongenti et ultra, ex parte nostra quingenti, et fere omnes generosi de Buchane.”—­Lib. xv, ch. xxi.

     5.  JOHN MAJOR OR MAIR (1469-1550)

     (a) References to the Scottish nation, and description of the
          Gaelic-speaking population

“Cum enim Aquitaniam, Andegaviam, Normanniam, Hiberniam, Valliamque Angli haberent, adhuc sine bellis in Scotia civilibus, nihil in ea profecerunt, et jam mille octingentos et quinquaginta annos in Britannia Scoti steterunt, hodierno die non minus potentes et ad bellum propensi quam unquam fuerint....”—­Greater Britain, Bk. i. ch. vii.
“Praeterea, sicut Scotorum, uti diximus, duplex est lingua, ita mores gemini sunt.  Nam in nemoribus Septentrionalibus et montibus aliqui nati sunt, hos altae terrae, reliquos imae terrae viros vocamus.  Apud exteros priores Scoti sylvestri, posteriores domestici vocantur, lingua Hibernica priores communiter utuntur, Anglicana posteriores.  Una Scotiae medietas Hibernice loquitur, et nos omnes cum Insulanis in sylvestrium societate deputamus.  In veste, cultu et moribus, reliquis puta domesticis minus honesti sunt, non tamen minus ad bellum praecipites, sed multo magis, tum quia magis boreales, tum quia in montibus nati et sylvicolae, pugnatiores suapte natura sunt.  Penes tamen domitos est totius regni pondus et regimen, quia melius vel minus male quam alii politizant.”—­Bk. i, ch. viii.

     “Adhuc Scotiae ferme medietas Hibernice loquitur, et a paucis
     retroactis diebus plures Hibernice loquuti sunt.”—­Bk. i, ch. ix.

     (b) Account of Harlaw

Copyrights
Project Gutenberg
An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707) from Project Gutenberg. Public domain.