An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 78 pages of information about An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744).

An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744) eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 78 pages of information about An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744).

To give an Instance of Humour and Raillery, I shall insert Horace’s famous Description of his Embarrassment with an impertinent Fellow.  This indeed is entitl’d, in almost all the Editions of Horace, a Satire, but very improperly, as the Subject is not Vice or Immorality;

  Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,
  Nescio quid meditans nugarum, at totus in illis: 
  Accurrit quidam notus mihi nomine tantum;
  Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime rerum? 
  Suaviter, ut nunc est, inquam:  & cupio omnia quae vis. 
  Cum affectaretur, Num quid vis? occupo.  At ille,
  Noris nos, inquit; docti sumus.  Hic ego:  Pluris
  Hoc, inquam, mihi eris.  Misere discedere quaerens,
  Ire modo ocyus, interdum consistere:  in aurem
  Dicere nescio quid puero:  cum sudor ad imos
  Manaret talos.  O te, Bollane, cerebri
  Felicem:  aiebam tacitus!  Cum quidlibet ille
  Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi
  Nil respondebam:  Misere cupis, inquit abire. 
  Jamdudum video:  sed nil agis:  usque tenebo: 
  Persequar:  hinc quo nunc iter est tibi?  Nil opus est te
  Circumagi:  quemdam volo visere, non tibi notum: 
  Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos. 
  Nil habeo quod agam, & non sum piger:  usque sequar te,
  Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
  Cum gravius dorso subiit onus.  Incipit ille: 
  Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
  Non Varium facies; nam quis me scribere plures
  Aut citius possit versus? quis membra movere
  Mollius? invideat quod & Hermogenes, ego canto. 
  Interpellandi locus hic erat:  Est tibi mater,
  Cognati, queis te salvo est opus?  Haud mihi quisquam: 
  Omnes composui.  Felices! nunc ego resto: 
  Confice:  namque instat fatum mihi triste, Sabella
  Quod puero cecinit divina mota anus urna,
  Hunc neque dira venena, nec hosticus auferret ensis,
  Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra;
  Garrulus hunc quando consumet cumque loquaces. 
  Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. 
  Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
  Praeterita; & casu tunc respondere vadato
  Debebat:  quod ni fecisset, perdere litem. 
  Si me amas, inquit, paulum hic ades.  Inteream, si
  Aut valeo stare, aut novi civilia jura: 
  Et propero quo scis.  Dubius sum quid faciam, inquit;
  Tene relinquam, an rem.  Me, sodes.  Non faciam, ille;
  Et praecedere coepit.  Ego, ut contendere durum est
  Cum victore, sequor.  Mecaenas quomodo tecum? 
  Hinc repetit.  Paucorum hominum, & mentis bene sanae. 
  Nemo dexterius fortuna est usus.  Haberes
  Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
  Hunc hominem velles si tradere:  dispeream, ni
  Summosses omnes.  Non isto vivimus illic
  Quo tu rere modo, domus hac nec purior ulla est,
  Nec magis his aliena malis:  nil mi

Copyrights
Project Gutenberg
An Essay towards Fixing the True Standards of Wit, Humour, Railery, Satire, and Ridicule (1744) from Project Gutenberg. Public domain.