magis animarum jactura immineret, remedium nisi adhibere
velitis, ignorare non posse arbitror. Haec una
res—quod Deo teste et in Regis oraculo
affirmamus—nos impulit ut per legatos doctissimorum
per totum orbem Christianum theologorum sententias
exquireremus et Romani Pontificis legatum verum atque
aequum judicium de tanta causa laturum ut tranquilla
deinceps et interga conscientia in conjugio licito
vivere possimus accerseremus. In quo si ex sacris
litteris hoc quo viginti jam fere annis gavisi sumus
matrimonium jure divino permissum esse manifeste liquidoque
constabit, non modo ob conscientiae tranquillitatem,
verum etiam ob amabiles mores virtutesque quibus regina
praedita et ornata est, nihil optatius nihilque jucundius
accidere nobis potest. Nam praeterquam quod regali
atque nobili genere prognata est, tanta praeterea
comitate et obsequio conjugali tum caeteris animi morumque
ornamentis quae nobilitatem illustrant omnes foeminas
his viginti annis sic mihi anteire visa est ut si
a conjugio liber essem ac solutus, si jure divino
liceret, hanc solam prae caeteris foeminis stabili
mihi jure ac foedere matrimoniali conjungerem.
Si vero in hoc judicio matrimonium nostrum jure divino
prohibitum, ideoque ab initio nullum irritumque fuisse
pronuncietur, infelix hic meus casus multis lacrimis
lugendus ac deplorandus erit. Non modo quod a
tam illustris et amabilis mulieris consuetudine et
consortio divertendum sit, sed multo magis quod specie
ad similitudinem veri conjugii decepti in amplexibus
plusquam fornicariis tam multos annos trivimus nulla
legitima prognata nobis sobole quae nobis mortuis
hujus inclyti regni hereditatem capessat.
Hae nostrae curae istaeque solicitudines sunt quae
mentem atque conscientiam nostram dies noctesque torquent
et excurciant, quibus auferendis et profligandis remedium
ex hac legatione et judicio opportunum quaerimus.
Ideoque vos quorum virtuti atque fidei multum attribuimus
rogamus ut certum atque genuinum nostrum de hac re
sensum quem ex nostro sermone percepistis populo declaretis:
eumque excitetis ut nobiscum una oraret ut ad conscientiae
nostrae pacem atque tranquillitatem in hoc judicio
veritas multis jam annis tenebris involuta tandem patefiat.
—WILKINS’S Concilia, vol. iii.
p. 714.
[163] HALL, Letters of the Bishop of Bayonne,
LEGRAND, vol. iii.
[164] LEGRAND, vol. iii.
[165] Ibid. vol. iii. pp. 232, 3.
[166] State Papers, vol. vii. p. 120; Ibid.
p. 186.
[167] BURNET’S Collectanea, p. 41.
[168] State Papers, vol. vii. p. 193.
[169] The Emperor could as little trust Clement as
the English, and to the last moment could not tell
how he would act.
“Il me semble,” wrote Inigo di Mendoza
to Charles on the 17th of June, 1529,—“il
me semble que Sa Saintete differe autant qu’il
peut ce qu’ auparavant il avoit promis, et je
crains qu’il n’ait ordonne aux legatz ce
qui jusques a present avoit reste en suspens qu’ils
procedent par la premiere commission. Ce qui
faisant votre Majeste peut tenir la Reine autant que
condamne.”—MS. Archives at Brussels.