Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

/* Spectatum admissi, risum teneatis?

Iuberi christianos omnes adiungere se Ecclesiae, cavere ne spiritali gladio trucidentur, in domo Dei pacem colore, huic animas credere columini veritatis, istic querelas omnes deponere, hinc eiectos habere pro ethnicis; nescire tamen tot centinis, tot homines, ubinam illa sit, quive huc pertineant?  Vnum illud crepare in tenebris, ubi ubi sit Ecclesia, tantummodo sanctos et in aethera destinatos ea contineri?  Ex quo fit ut, si quis imperium sui Praesulis detrectare velit, scelere solvatur, dummodo sibi persuadeat presbyterum in crimen incidisse, et ab Ecclesia protinus excidisse.

Quum scirem adversarios talia comminisci, quod nullius aetatis Ecclesiae consuessent, et orbatos tota re, velle tamen inter angustias vocabulum possidere, solabar me vestro acumine, atque adeo mihi pollicebar, fore ut quamprimum huiusmodi technas ex ipsorum confessione cerneretis, statim homines ingenui et cordati stultas argutias in vestram intextas perniciem exscinderetis.

QVARTA RATIO

CONCILIA

Gravis, Ecclesia nascente, quaestio de legitimis caeremoniis, quae credentium animos disturbavit, coacto Apostolorum et seniorum concilio, soluta est.  Credidere parentibus filii, pastoribus oves, in haec verba mandantibus[24]:  “Visum est Spiritui sancto et nobis.”  Sequuta sunt ad extirpandam haeresim, quae varia quibusque saeculis pullulavit, oecumenica veterum Concilia quatuor, tantae firmitudinis, ut iis ante annos mille singularis honos tamquam divinis vocibus, haberetur[25].  Non abibo longius.  Etiam domi nostrae, comitiis regni eadem Concilia pristinum ius inviolatamque dignitatem obtinent.  Haec citabo, teque ipsam[26], Anglia, dulcissima patria, contestabor.  Si, quemadmodum prae te fers, quatuor ista Concilia reverebere, summum honorem primae sedis Episcopo, id est, Petro, deferes:[27] incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium in altari recognosces:[28] beatos Martyres, divosque omnes coelites, ut pro te Christo supplicent, obsecrabis:[29] mulierosos apostatas ab infando concubitu et incestu publico coercebis:[30] multa facies, quae demoliris; multa, quae facis, infecta voles.[31] Porro Synodos aliorum temporum, nominatim vero Tridentinam, eiusdem auctoritatis ac fidei cum primis illis fuisse, quando usus venerit, demonstraturum me spondeo atque recipio.

Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat?  Nam et evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et probatissima, quae respuere non audebit.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook