Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica?  Si nominant Evangelium, accurrimus.  A nobis verba sunt:[18] “Hoc est corpus meum.  Hic est calix meus.”  Qui sermo visus est ipsi Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur.  Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] “Corpus meum, quod pro vobis tradetur.  Sanguis meus, qui pro multis effundetur.”  Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae.  Quid amplius?  Conferte Scripturas, inquiunt.  Conspirant Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant.  Nihil aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.

Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi.  Quid agimus?  Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio.  Non ferunt:  prodi se aiunt.  Dei verbum purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur.  Insidiose inepte.  Dei verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt.  In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore.

Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris.  Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt.  Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt.  Quid tum denique?  Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt.  Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat?  Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem.

TERTIA RATIO

NATVRA ECCLESIAE

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook