nos rogant hujus urbis magistratus, Excellentiae vestrae
placeat, cervisiae Lubicensis vinique Rhenani (quod
officiariis Excellentiae vestrae tradi curaverant)
parvulum utut munus boni consulere.
“Excellentissime Domine, candore vestro freti speramus, non nobis id vitio datum iri, si etiam hoc temporis articulo paucula ex rebus nostris vestrae Excellentiae consideranda proponamus: intempestive fatemur importuni sumus, sed certiores facti, non diuturnam fore vestram in civitate nostra moram, id solliciti timemus, ne aliquando nobis similis offeratur opportunitas; ideo a dominis nostris jubemur Excellentiam vestram certiorem facere, quam plures hujus urbis naves inter navigandum negotii causa, occurrentes navibus praeliaribus Anglis, ab iisdem examen subiisse, liberatas tamen extemplo et dimissas, quod nihil suppetiarum hostibus vestris contulisse deprehendebantur; nihilominus easdem naves a quibusdam privatis vestris captoribus, capers dictis, non multo post apprehensas fuisse, et hucusque detentas esse, magno dominorum detrimento.
“Sperat amplissimus Senatus, intercedente Excellentia vestra, ex justitia et favore Domini Protectoris, restitutionem earundem secundum jus et aequum suo populo futuram, quem in finem, tam magistratus, quem hujusce civitatis populus suppliciter rogat favorem et amicitiam Celsitudinis suae Domini Protectoris, et illustrissimae reipublicae Angliae, in iis, quae vel commercia vel etiam alia spectant, posse sibi continuari.”
After a little pause Whitelocke made answer in Latin to the Syndic’s speech, to the effect following:—
“Spectatissimi viri,
“Recte a vobis observatum est, antiquam fuisse inter populum Anglicanum civesque Lubicenses amicitiam et mutuam officiorum benevolentiam; nec defuisse unquam nobis, data occasione, Domini mei Domini Protectoris reipublicae Angliae, Scotiae, et Hiberniae, animum benevolentissimum, quem integrum adhuc a Serenissima sua Celsitudine erga vos conservari nullus dubito. Nec suspicio mihi est, quin amplissimus Senatus, hujusque celeberrimae urbis liberi cives, Dominum meum Dominum Protectorem honore omni debito prosequentur, et benevolo affectu quotquot Anglorum, commercii aut conversationis causa, apud vos appellere voluerint.
“Referte, quaeso, meo nomine, amplissimo hujus civitatis Senatui, gratias ob respectum erga Dominum meum Dominum Protectorem rempublicamque Anglicanam, in honorifica mei eorum ministri receptione significatum, tam in appulsu meo ad suum portum, quam ad civitatem suam aditu, necnon in munere quod mihi offerre ipsis placuit: honori duco quod per me, in suis negotiis, Dominum Protectorem compellare ipsis visum est, quod munus in me libenter recipio praestandum, quamprimum Deo placuerit ad Serenissimam suam Celsitudinem mihi reditum indulgere, cui id curae est, ut unicuique quod est juris uniuscujusque tribuatur. Non equidem dubito, quin


