Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
est et Plato et Socrates:  alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt.  Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis, quos volebat refellere.  Ita, cum aliud agnosceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione, quam Graeci [Greek:  eironeian] vocant:  quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum, quod idem fuerit in Socrate.

VI. 16.  Sed fuerint illa veteribus, si voltis, incognita.  Nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut putatur, obtrectans nihil novi reperienti, sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere?  Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est:  post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila:  audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat, Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset.  Sed ipse Carneades diu tenuit:  nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant, admodum floruerunt:  e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit—­declarat multitudo librorum—­ingeni non minus in [Aeschine], in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis.  Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus Metrodorus putabatur. 17.  Iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit.  Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.  Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ii quidem non mediocres faciendum omnino non putabant:  nec vero esse ullam rationem disputare cum iis, qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, comprehensio, quam [Greek:  katalepsin] illi vocant, eosque, qui persuadere vellent, esse aliquid quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius [Greek:  enargeiai], ut Graeci:  perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, verba, ne hic sibi—­me appellabat iocans—­hoc licere putet soli:  sed tamen orationem nullam putabant illustriorem ipsa evidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda censebant.  Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18.  Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non improbant et rem idoneam, de qua quaeratur, et homines dignos, quibuscum disseratur, putant.  Philo autem, dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur, ut est

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.