Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
dicerent, sed eas contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. 39.  Cumque eas perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem adsentiebatur.  Nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse immoderatam quamdam intemperantiam.  Haec fere de moribus.

XI.  De naturis autem sic sentiebat, primum, ut quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet.  Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, et mentem atque sensus.  Discrepabat etiam ab isdem quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. 40.  Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit.  In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille [Greek:  phantasian], nos visum appellemus licet, et teneamus hoc verbum quidem:  erit enim utendum in reliquo sermone saepius.  Sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem adiungit animorum, quam esse volt in nobis positam et voluntariam. 41.  Visis non omnibus adiungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum, quae viderentur:  id autem visum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile—­feretis hoc?  Nos vero, inquit.  Quonam enim modo [Greek:  katalepton] diceres?—­Sed, cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu prehenderentur:  ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbis—­nova enim dicebat—­usus est.  Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset, scientiam:  sin aliter, inscientiam nominabat:  ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. 42.  Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.  E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.  Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae essent aliena firmae et constantis adsensionis, a virtute sapientiaque removebat.  Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.