Account of a Tour in Normandy, Volume 1 eBook

Dawson Turner
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 230 pages of information about Account of a Tour in Normandy, Volume 1.

Account of a Tour in Normandy, Volume 1 eBook

Dawson Turner
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 230 pages of information about Account of a Tour in Normandy, Volume 1.

[45] “Sed priusquam a Clotario discedo, illud non praetermittendum reor, quod, cum maxime cognitu dignum est, mirari licet a nullo Franco Scriptore litteris fuisse commendatum.  Fuit inter familiarissimos Clotarii aulicos, Galterus Yvetotus, Caletus agri Rothomagensis, apprime nobilis et qui regii cubiculi primarius cultor esset.  Huic pro sua integritate, de Clotario cum melius meliusque in dies promereretur, reliqui aulici invident, depravantes quodlibet ab eo gestum, nec desistunt donec irritatum illi Clotarium pessimis susurris efficiunt; quamobrem jurat Rex se hominem necaturum.  Percepta Clotarii indignatione, Galterus pugnator illustris cedere Regi irato constituit.  Igitur derelicta Francia in militiam adversus religionis catholicae inimicos pergit, ubi decem annos multis prospere gestis rebus, ratus Clotarium simul cum tempore mitiorem effectum, Romam in primis ad Agapitum Pontificem se contulit:  a quo ad Clotarium impetratis litteris, ad eum Suessione agentem se protinus confert, Veneris die, quae parasceve dicitur, cogitans religiosam Christianis diem ad pietatem sibi profuturam.  Verum litteris Pontificis exceptis cum Galterum Clotarius agnovit, vetere ira tanquam recenti livore percitus, rapto a proximo sibi equite gladio, hominem statim interemit.  Tam indignam insignis atque innocentis hominis necem, religioso loco et die ad Christi passionem recolendam celebri, pontifex inaequanimiter ferens, confestim Clotarium reprehendit, monetque iniquissimi facinoris rationem habere, se alioquin excommunicationis sententiam subiturum.  Agapiti monita reveritus Rex, capto cum prudentibus consilio, Galteri haeredes, et qui Yvetotum deinceps possiderent, ab omni Francorum Regum ditione atque fide liberavit, liberosque prorsus fore suo syngrapho et regiis scriptis confirmat.  Ex quo factum est ut ejus pagi et terrae possessor Regem se Yvetoti hactenus sine controversia nominaverit.  Id autem anno christianae gratiae quingentesimo trigesimo sexto gestum esse indubia fide invenio.  Nam dominantibus longo post tempore in Normannia.  Anglis, ortaque inter Joannem Hollandum, Auglum, et Yvetoti dominum quaestione, quasi proventuum ejus terrae pars fisco Regis Anglorum quotannis obnoxia esset, Caleti Propraetor anno salutis 1428, de ratione litis judiciario ordine se instruens, id, sicut annotatum a me est, comperisse judicavit.”—­Robert Gaguin, lib.  II. fol. 17.

[46] Memoires de l’Academie des Inscriptions, IV. p. 728.—­The question is also discussed in the Traite de la Noblesse, by M. de la Roque; in the Mercure de France, for January, 1726; and in a Latin treatise by Charles Malingre, entitled “De falsa regni Yvetoti narratione, ex majoribus commentariis fragmentum.”

[47] Precis Analytique des Travaux de l’Academie de Rouen, 1811, p. 181.

LETTER VII.

ON THE STATE OF AFFAIRS IN FRANCE.

(Rouen, June, 1818.)

Copyrights
Project Gutenberg
Account of a Tour in Normandy, Volume 1 from Project Gutenberg. Public domain.