The Travels of Marco Polo — Volume 2 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 1,335 pages of information about The Travels of Marco Polo — Volume 2.

The Travels of Marco Polo — Volume 2 eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 1,335 pages of information about The Travels of Marco Polo — Volume 2.
Quando homo recedit de insula de PENTAY et vadit per silochum sentum miliaria, invenit insulam minorem de JAVA, et est ista insula parva et durat duo millia miliaria; et de ista insula computabo vobis omnia.  Super ista insula sunt octo regna, in sex quorum ego Marcus fui, scilicet in regnis Ferlech, Basman, Samara, Dragoiam, Lambri et Fanfur.  In aliis autem duobus non fui; et secundum quod sunt octo regna, ita sunt octo reges coronati, et sunt omnes idolatrae.  Et quodlibet istorum regnorum habet linguam per se.  Ibi est magna abundantia thesauri et de omnibus caris speciebus; et dicam vobis de ista insula quaedam quae videbuntur mirabilia.  Ista insula est tantum versus meridiem quod tramontana non videtur ibi nec parvum nec multum.  Postquam diximus vobis de insula et de regnis ipsius, nunc computemus de moribus hominum ipsius insulae, et primo de regno Ferlech.

8.  PIPINO’S VERSION (British Museum, King’s Libr. 14 c. xiii.).

Ultra insulam Pentham per Syrocum post miliaria centum invenit insulam quae dicitur JAUA MINOR quae in suo ambitu continet miliaria duo milia.  Ibi sunt octo regna cum singulis regibus et est ibi propria lingua.  Et omnis habitatores insulae ydolatrie sectatores sunt.  Ibi est omnium aromatum copia, quarum similtudinem nunquam vidimus citra mare.  Hec insula in tantum est ad meridiem posita, quod de ipsa insula Polus Arcticus videri non poterit stella seu illa quae vulgariter dicitur Tramontana.  Ego autem Marcus fui in sex regnis hujus insulae, sc. in regnis FERLECH, BASMAN, SAMARA, DRAGOIAN, LAMBRI et FAMSUR.  In aliis autem duobus non fui.  Et primo dicam de regno Ferlech.

9.  VERSION OF CICOGNA MS. in Museo Civico, Venice

Ab ynsula Pentain cerca 100 mil. versus Syroch est ynsula JAUA que licet Minor dicatur per respectum alterius supradicte est in circuitus [sic] 2000 mil. et plus.  In ipsa enim sunt 8 regna singuli[2] et reges, et habet quodlibet regnum per se proprium ydeoma, et est in ipsa tesaurus multus valde et species magni valoris multe, et lignum aloes et spica, et multe diverse species que nunquam in nostris partibus apportantur.  Et est hec ynsula in tantum versus meridiem possita quod Polus Articus breviter non apparet.

10.  VERSION PRINTED IN THE NOVUS ORBIS OF GRYNAEUS.

Ultra insulam PETAN, per Sirochum navigando, est JAUA MINOR, centum distans milliaribus a PETAN:  et haec in circuitu continere dicitur circiter duo millia milliarium.  Dividitur insula in octo regna, habetque linguam propriam.  Producit etiam varia aromata, qualia in his nostris partibus nunquam visa sunt....  Protenditur haec insula in tantum ad Austrum, ut Polus Arcticus, et stelle ejus minime videri possent.  Ego Marcus fui in hac insula, lustravique sex ejus regna, nempe regnum Ferlech, Basman, Samara, Dragoiam, Lambri, et Fansur.  In aliis vero duobus non fui.

[1] Omitted in MS. or at least in my transcript.

Copyrights
Project Gutenberg
The Travels of Marco Polo — Volume 2 from Project Gutenberg. Public domain.