Latin for Beginners eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 299 pages of information about Latin for Beginners.

Hercules a puero[1] corpus suum gravissimis et difficillimis laboribus exercebat et hoc modo vires[2] suas confirmavit.  Iam adulescens Thebis[3] habitabat.  Ibi Creon quidam erat rex.  Minyae, gens validissima, erant finitimi Thebanis, et, quia olim Thebanos vicerant, quotannis legatos mittebant et vectigal postulabant.  Hercules autem constituit civis suos hoc vectigali liberare et dixit regi, “Da mihi exercitum tuum et ego hos superbos hostis superabo.”  Hanc condicionem rex non recusavit, et Hercules nuntios in omnis partis dimisit et copias coegit.[4] Tum tempore opportunissimo proelium cum Minyis commisit.  Diu pugnatum est, sed denique illi impetum Thebanorum sustinere non potuerunt et terga verterunt fugamque ceperunt.

    [Footnote 1:  a puero\, _from boyhood_.]

    [Footnote 2:  vires\, from vis\.  Cf.  Sec. 468.]

    [Footnote 3:  Thebis\, Sec. 501.36.1.]

    [Footnote 4:  coegit\, from cogo\.]

HE COMMITS A CRIME AND GOES TO THE DELPHIAN ORACLE TO SEEK EXPIATION

Post hoc proelium Creon rex, tanta victoria laetus, filiam suam Herculi in matrimonium dedit.  Thebis Hercules cum uxore sua diu vivebat et ab omnibus magnopere amabatur; sed post multos annos subito [1]in furorem incidit et ipse sua manu liberos suos interfecit.  Post breve tempus [2]ad sanitatem reductus tantum scelus expiare cupiebat et constituit ad oraculum Delphicum iter facere.  Hoc autem oraculum erat omnium clarissimum.  Ibi sedebat femina quaedam quae Pythia appellabatur.  Ea consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant.

    [Footnote 1:  in furorem incidit\, _went mad_.]

    [Footnote 2:  ad sanitatem reductus\, lit. _led back to sanity_. 
    What in good English?]

  [Illustration:  HERCULES LEONEM SUPERAT]

LV.  HERCULES BECOMES SUBJECT TO EURYSTHEUS[1] : 
      HE STRANGLES THE NEME’AN LION

Itaque Hercules Pythiae totam rem demonstravit nec scelus suum abdidit.  Ubi iam Hercules finem fecit, Pythia iussit eum ad urbem Tiryntha[2] discedere et ibi regi Eurystheo sese committere.  Quae[3] ubi audivit, Hercules ad illam urbem statim contendit et Eurystheo se in servitutem tradidit et dixit, “Quid primum, O rex, me facere iubes?” Eurystheus, qui perterrebatur vi et corpore ingenti Herculis et eum occidi[4] studebat, ita respondit:  “Audi, Hercules!  Multa mira[5] narrantur de leone saevissimo qui hoc tempore in valle Nemaea omnia vastat.  Iubeo te, virorum omnium fortissimum, illo monstro homines liberare.”  Haec verba Herculi maxime placuerunt.  “Properabo,” inquit, “et parebo imperio[6] tuo.”  Tum in silvas in quibus leo habitabat statim iter fecit.  Mox feram vidit et pluris impetus fecit; frustra tamen, quod neque sagittis neque ullo alio telo monstrum vulnerare potuit.  Denique Hercules saevum leonem suis ingentibus bracchiis rapuit et faucis eius omnibus viribus compressit.  Hoc modo brevi tempore eum interfecit.  Tum corpus leonis ad oppidum in umeris reportavit et pellem postea pro[7] veste gerebat.  Omnes autem quo eam regionem incolebant, ubi famam de morte leonis ingentis acceperunt, erant laetissimi et Herculem laudabant verbis amplissimis.

Copyrights
Project Gutenberg
Latin for Beginners from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook