Lyra Frivola eBook

A. D. Godley
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 58 pages of information about Lyra Frivola.

Lyra Frivola eBook

A. D. Godley
This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 58 pages of information about Lyra Frivola.

[4.  Transcriber’s note:  The “a” and “B” following each “Hemich” were transliterated from the Greek “alpha” and “Beta”, respectively.]

[5.  Transcriber’s note:  The phrase “theos apo mechanes” was transliterated from the Greek as follows:  “theos”—­theta, epsilon, omicron, sigma; “apo”—­alpha, pi, omicron; “mechanes”—­mu, eta, chi, alpha, nu, eta, sigma.]

QUADRIVIAD, ll. 1-51

Arma virosque cano:  procul o, procul este profani:  nescio mentiri:  si quis mendacia quaerit in vespertinis quaerat mendacia chartis. me neque multo iterum Pharsalia sanguine tincta nec tam Larissa nuper fugitiva relicta Graecia percussit, quam Curia Municipalis Principis augusta dextra Cambrensis aperta, atque novae longis imbutae litibus aedes:  omnia quae vobis canerem si tempus haberem aut spatium:  sed non habeo, varias ob causas. nunc civilia bella viaeque cruore rubentes Musae sufficient et Quadrivialis Enyo.  Nox erat et caeio fulgebat luna sereno desuper:  in terris fulgebat Serica lampas plurima, et ornatis pendent vexilla fenestris. spectando gaudent cives:  academica pubes palatur passim plateis aut ordine facto proruit ignavum cives pecus:  omnia late laetitia magni praesentia Principis implet.  Metropolitanae custos, Robertule, pacis, tu quoque laetus ades, nec dedignaris amice inter ridentem comis ridere popellum. ecce tamen Furiae Martini desuper arce dant belli signum:  ruit undique vulgus ad arma:  procuratores obsistunt subgraduatis, civibus iratis obsistunt subgraduati et cives illis:  pacis custodibus, omnes. turba venit diris ultrix accincta bacillis:  Metropolitani vecti per strata caballis proturbant cunctos, reliquos in carcere claudunt.  Consiliarius en!  Urbanus in occiput ipse percutitur nec scit quisnam cere comminuat brum:  namque negant omnes, et adhuc sub judice lis est. quid Medicina viris jurisve peritia prodest, jurisconsultos dubio si jure coercent vincula, nec proprios arcet Medicina bacillos? heu pietas, heu prisca fides! neglectus alumnus Tutorem in vacua tristis desiderat aula:  interea Tutor sub judice municipali litigat, et jurat nil se fecisse nefandum, obtestans divos:  nec creditur obtestanti. quid referam versos equites iterumque reversos subgraduatorum pellentes agmina ferro, inque pavimentis equitantes undique turmas? proh pudor! o mores, o tempora! forsitan olim exercens operam curvo Moderator aratro inveniet mixtis capitum fragmenta galeris relliquias pugnae, et mentem mortalia tangent. me sacer Aegidius Musarum fana colentem aegide defendit, perque ignea tela, per hostes incolumem vexitque tuens rursusque revexit.

MUSICAL DEGREES

  Too oft there grows a painful thorn the floweret’s stalk upon: 
  Behind each cupboard’s gilded doors there lurks a Skeleton: 
  The crumpled roseleaf mocks repose, beneath the bed of down: 
  In proof of which attend the tale of Bach Beethoven Brown.

Copyrights
Project Gutenberg
Lyra Frivola from Project Gutenberg. Public domain.