Forgot your password?  

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 100 pages of information about Gustavus Vasa.
    Deletas veterum leges, renovataque cernit
    Jura homini, et pactum divino sanguine foedus;
    Edomitam mortem, raptique arcana sepulchri,
    Perpetuamq. diem, atq. aeterni vulnera leti. 
    Explorat tacitus sese, et vix cernere credit,
    Quae mens alta videt; tanta formidine vasta
    Exterret rerum species, mixtoq. voluptas
    Ingruit alta metu:  velut insuetum mare pastor
    Observans oculis, vastiq. silentia ponti,
    Horret, et ignoto perculsus corda timore
    Hinc atq. hinc oculos jacit, aeternumq. volutos
    Miratur fluctus, tantarum et murmur aquarum.

      Exsurgit tandem, rumpitq. silentia voce: 
    “AEterni salvete ignes! salve aurea nostris
    Reddita lux oculis!  Tuq.  O, qui primus inane
    Rupisti, et varia jussisti effervere flamma,
    Adsis nunc, pater, et placidus tua numina firmes. 
    Da mihi vitai casus, saevosq. labores
    Perferre, et cunctis tua nomina pandere terris,
    Magne parens! et quum gelidis inamabilis alis
    Summa dies aderit, tardae praenuntia mortis,
    Cunctanti adspires animo, justosq. timores
    Imminuas, ducasq. animam in tua regna trementem!”

      Vix ea fatus erat; per nubes ales apertas
    Devolat aetherio demissus ab axe satelles,
    Alloquiturq. virum, placidoq. haec incipit ore: 

      Macte nova, Isacide, virtute; opus excipe magnum;
    Afflatuq.  Dei et praesenti; numine fortis
    Perge, viamq. rape invictam per littora mundi. 
    Non tumidum mare, non saevi violentia belli,
    Nec populi rabies, circumq. volantia tela,
    Immotos quatient animos; sacrum omnia vincet
    Auxilium, et praesens favor omnipotentis Olympi. 
    Graia tibi excussa cedet Sapientia crista,
    Ore tuo devicta; trement regna excita late
    Cecropis, et vario splendentia numine templa. 
    Te maesti aeterno reboantia murmure ponti
    Agnoscent Melitae saxa, et quae pulcher Orontes
    Arva secat, fluvioq. vigens Tiberinus amaeno,
    Et vix Ausonium passura Britannia regnum. 
    Audiet Ionii littus maris, atq. ubi fluctus
    AEgaei sonat, atq. ubi turbidus Hellespontus
    Saevit, et angusta populos interstrepit unda. 
    O nimium dilecte Deo, cui concidit ingens
    Oceani fragor, et rabidae silet ira procellae,
    Pacatusq. cadit, infecto vulnere, serpens. 
    Perge, atq. immensum laudes diffunde per orbem. 
    Per freta, per flammas, per mille pericula, vade
    Impavidus; miseros refice, atq. petentibus almam
    Da requiem populis; animam pater ipse, laborum
    Defunctam, Christumq. pari jam morte secutam
    Excipiet, caeloq. novum decus inseret alto.

IV.

Coelestis Sapientia.  HOR.

Follow Us on Facebook