Gustavus Vasa eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 100 pages of information about Gustavus Vasa.
    Sic quondam ruptum subiti miracula mundi
    Effudit Chaos, et primi exsiluere planetae
    Cursibus, atque novum stupuerunt saecula Solem;
    Tunc radiis fulsere Arcti, secuitque profundas
    Orion tenebras:  molli et formosior igne
    Luna per aequoreos radiavit pallida fluctus. 
    Quacunque aspicio, tremulus per coerula crescit
    Ardor, et innumeros stupeo lucescere soles.

      Talia miranti sacra formidine tota
    Mens rapitur:  videor stellantia visere templa
    Numinis, argenteamque domum, lucisque recessus,
    Solus ubi in vacuo regnat Pater orbis, et, igne
    Cinctus inexhausto, devolvit stamina fati,
    AEquatoque regit varium discrimine mundum.

      At tu corporeis anima haud retinenda catenis,
    Libera quae letho perrumpis claustra sepulchri,
    Sublimi spectes etiam nunc lumine mundum,
    Sideraque, et longo fulgentes limite soles: 
    Haec tua sunt:  toto hoc quondam versaberis orbe
    Devia, et in cunctis pandes regionibus alas. 
    Erroris fugient nebulae; fatique licebit
    Explorare vias, unumque per omnia Numen. 
    Barbarus evictis referat Sesostris ab Indis
    Signa; triumphanti se jactet in axe Philippus,
    Laeteturque suum spectans Octavius orbem: 
    Te majora manent:  nullis obnoxia curis
    Regna petis, domitaque nitet victoria morte.

III.

DIVI PAULI CONVERSIO.

    Humentes abiere umbrae, et jam lampada opaco
    Extulit Oceano Phoebus, noctemque fugavit;
    Jamque, brevem excutiens somnum, rapit arma Sauelus,
    Ingrediturque iter; hunc denso circum undique ferro
    Agmina funduntur, strictisque hastilibus horret
    Omne solum, et tremulus telorum it ad aethera fulgor. 
    Corripuere viam celeres:  jamque alta Damasci
    Maenia cernuntur, raraeque ex aequore turres. 
    Laetatur spectans, immensaque pectore versat
    Funera, sanguineumque videt fluere undique rivum,
    Invisamque una gentem miscere ruina
    Posse putat:  summa veluti de rupe leaena
    Sopitas prospectat oves, ubi plurima toto
    Incumbit nox campo, illunemque aethera condit. 
    Haud aliter furit, et flammantia lumina torquens
    Talia voce refert:  “Magni regnator Olympi,
    Ultricem firma dextram, justoque furori
    Annue, et ipse novam spira in mea pectora flammam. 
    Robora da gladiis insueta, adde ignibus iras,
    Sic ego templa tua et sacros spernentia ritus
    Pectora confundam; fausto sic numine laetus
    Relliquias vincam sceleris:  vastam ipse ruinam
    Aspicies, pater, et stellanti summus ab arce
    Accipies gemitus morientum, et fulmine justum
    Confirmabis opus:  laetabitur aethere toto
    Sancta cohors, magnique ibunt longo ordine patres
    Visuri exitium, et pravorum fata nepotum!”

Copyrights
Project Gutenberg
Gustavus Vasa from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook