Gustavus Vasa eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 100 pages of information about Gustavus Vasa.
        Omnibus haec populis pristina vita fuit: 
    Lege orbis caruit:  leges ignavior aetas
        Excoluit, patrium descruitque decus. 
    Ut culpent homines, Dis haec laudare necesse est;
        Nec pudet auctores fraudis habere Deos. 
    AEtheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem;
        Quam, dicat genitor si tibi, Redde; neges. 
    Fertur Atlantiades, nobis venerabile numen,
        Surripuisse omni plusve minusve Deo. 
    Legiferos alii celebrent justosque poetae;
        Maeonides nostri nominis auctor erit. 
    Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis
        Pectora:  praedonum ductor uterque fuit. 
    Lyrnessum AEacides, Ciconas vastavit Ulysses: 
        Num facta est tali gloria clade minor? 
    Tu quoque pro rapta pugnabas, Romule, turba,
        Et fur imperium furibus ipso dabas. 
    Armiger ipse Jovis, qui praeda vivit et armis,
        Inter aves primum nomen habere solet. 
    At vaga turba sumus.  Vaga erat Tirynthia virtus;
        Quam tamen in coelum sacra Camaena vehit
    Anne viro, lucrum trans aequora longa secuto,
        Dedecori est tantas explicuisse vias? 
    Si genus in toto quaeris felicius orbe,
        Falleris:  est nobis aemula vita Deum. 
    Nec fora, nec leges colimus; nec aratra subimus;
        Praedandi est solus militiaeque labor: 
    Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne
        Maenia, seu cultis exspatiamur agris. 
    Oppida quum positis florent ingloria bellis,
        Fortia pax alta corda quiete tenet: 
    At nobis medio Fama est quaesita periclo,
        Quoque magis durum est, hoc magis omne placet. 
    Plurima quid referam?  Si tu ista refellere nescis,
        Vicimus, inque auras crimen inane fugit.

II.

        [Greek:  ——­ Antolas ego
        Astron edeixa, tas te dyskritous dyseis.] AESCH.

    Densantur tenebrae:  subsidunt ultima venti
    Murmura, tranquillumque silet mare:  Somnus ab alto
    Advehitur gelidis, spargitque silentia pennis. 
    Musarum intentus studiis, taciturna per arva
    Deferor, herbosamque premunt vestigia vallem
    Somnus babet pecudes:  humili de cespite culmen
    Apparet rarum, et sparsae per pascua quercus. 
    Fons sacer, irriguos ducens cum murmure flexus,
    Vicinum reddit fluvio nemus:  aequore puro
    Vibrantes cerno stellas, atque ordine longo
    Lucida perspicuis simulacra natantia lymphis.

      Fulgore assiduo et vario convexa colore
    Ardebant nuper:  rapidi violentia coeli
    Torrebat pecudes, et languida rura premebat. 
    Nunc sedata novos spirat Natura decores,
    Regalique magis forma nitet.  AEthere toto
    Se stellae agglomerant:  micat almo lumine campus
    Caerulus, et densis variantur nubila signis. 

Copyrights
Project Gutenberg
Gustavus Vasa from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook