Forgot your password?  

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 185 pages of information about An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707).

APPENDIX A

REFERENCES TO THE HIGHLANDERS IN MEDIAEVAL LITERATURE

I.  AELRED (12th Century)

Account of the Battle of the Standard

“Rex interim, coactis in unum comitibus, optimisque regni sui proceribus, coepit cum eis de belli ratione tractare, placuitque plurimis, ut quotquot aderant armati milites et sagittarii cunctum praeirent exercitum, quatenus armati armatos impeterent, milites congrederentur militibus, sagittae sagittis obviarent.  Restitere Galwenses, dicentes sui esse juris primam construere aciem....  Cum rex militum magis consiliis acquiescere videretur, Malisse comes Stradarniae plurimum indignatus:  ‘Quid est,’ inquit, ’o rex, quod Gallorum te magis committis voluntati, cum nullus eorum cum armis suis me inermem sit hodie praecessurus in bello?’ ...  Tunc rex ... ne tumultus hac altercatione subitus nasceretur, Galwensium cessit voluntati.  Alteram aciem filius regis et milites sagittariique cum eo, adjunctis sibi Cumbrensibus et Tevidalensibus cum magna sagacitate constituit....  Conjunxerat se ei ejusque interfuit aciei Eustacius filius Joannis de magnis proceribus Angliae ... qui a rege Anglorum ideo recesserat....  Tertium cuneum Laodonenses cum Insulanis et Lavernanis fecerunt.  Rex in sua acie Scotos et Muranenses retinuit, nonnullos etiam de militibus Anglis et Francis ad sui corporis custodiam deputavit.”—­Aelred, De Bello Standardii, Migne, Patrologia Latina, vol. cxcv, col. 702-712.

     2.  JOHN OF FORDUN (d. 1394?)

     (a) Description of the Highlanders

“Mores autem Scotorum secundum diversitatem linguarum variantur; duabus enim utuntur linguis, Scotica videlicet, et Teutonica; cujus linguae gens maritimas possidet et planas regiones:  linguae vero gens Scoticae montanas inhabitat, et insulas ulteriores.  Maritima quoque domestica gens est, et culta, fida, patiens, et urbana; vestitu siquidem honesta, civilis atque pacifica; circa cultum divinum devota, sed et obviandis hostium injuriis semper prona.  Insulana vero, sive montana, ferma gens est et indomita, rudis et immorigerata, raptu capax, otium diligens, ingenio docilis et callida; forma spectabilis, sed amictu deformis; populo quidem Anglorum et linguae, sed et propriae nationi, propter linguarum diversitatem, infesta jugiter et crudelis.  Regi tamen et regno fidelis et obediens, nec non faciliter legibus subdita, si regatur....  Scotica gens ea ab initio est quae quondam in Hibernia fuit, et ei similis per omnia, lingua, moribus, et natura.”—­Scoti-chronicon, Bk. ii, ch. ix.
This contrast between the Highlanders and the civilized Scots must be read in the light of Fordun’s general view of the work of the descendants of Malcolm Canmore.  He describes how David I changed the Lowlanders into civilized men, but never hints that he did so by introducing
Follow Us on Facebook