Forgot your password?  

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 291 pages of information about Academica.
dicatis:  deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem, sed ad vosmet ipsos, qui adestis, pertinent.  Negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam.  Quo modo? inquies:  nos enim defendimus etiam insipientem multa comprehendere. 145.  At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem.  Et hoc quidem Zeno gestu conficiebat.  Nam, cum extensis digitis adversam manum ostenderat, ‘visum,’ inquiebat, ‘huius modi est.’  Deinde, cum paulum digitos contraxerat, ‘adsensus huius modi.’  Tum cum plane compresserat pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat:  qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, [Greek:  katalepsin] imposuit.  Cum autem laevam manum adverterat et illum pugnum arte vehementerque compresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.  Sed qui sapientes sint aut fuerint ne ipsi quidem solent dicere.  Ita tu nunc, Catule, lucere nescis nec tu, Hortensi, in tua villa nos esse. 146.  Num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter:  illa subtilius.  Sed quo modo tu, si nihil comprehendi posset, artificia concidere dicebas neque mihi dabas id, quod probabile esset, satis magnam vim habere ad artis, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse.  An pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia?  Quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci:  ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos, quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere.  Quam rationem maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare ‘ex sui animi sententia’ quemque voluerunt, deinde ita teneri ‘si sciens falleret,’ quod inscientia multa versaretur in vita, tum, qui testimonium diceret, ut ‘arbitrari’ se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent, ea non ut esse facta, sed ut ‘videri’ pronuntiarentur.

XLVIII. 147.  Verum, quoniam non solum nauta significat, sed etiam Favonius ipse insusurrat navigandi nobis, Luculle, tempus esse et quoniam satis multa dixi, est mihi perorandum.  Posthac tamen, cum haec quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus, de obscuritate naturae deque errore tot philosophorum, qui de bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant, ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobilis disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas ipsi contra se Stoici texuerunt. 148.  Tum Lucullus:  Non moleste, inquit, fero nos haec contulisse.  Saepius enim congredientes nos, et maxime in Tusculanis nostris, si quae videbuntur, requiremus.  Optime, inquam, sed quid Catulus sentit? quid Hortensius?  Tum Catulus:  Egone? inquit, ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto, id est, opinaturum sapientem existimem, sed ita, ut intellegat se opinari

Follow Us on Facebook