nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6.
Restat ut iis respondeam, qui sermonibus eius modi
nolint personas tam gravis illigari. Quasi vero
clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat
aut ludicros sermones aut rerum colloquia leviorum!
Etenim, si quodam in libro vere est a nobis philosophia
laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo
quoque dignissima est, nec quicquam aliud videndum
est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu collocavit,
nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus.
Quod si, cum fungi munere debebamus, non modo operam
nostram numquam a populari coetu removimus, sed ne
litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis
reprehendet nostrum otium, qui in eo non modo nosmet
ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis
prosimus enitimur? Gloriam vero non modo non minui,
sed etiam augeri arbitramur eorum, quorum ad popularis
illustrisque laudes has etiam minus notas minusque
pervolgatas adiungimus. 7. Sunt etiam qui negent
in iis, qui in nostris libris disputent, fuisse earum
rerum, de quibus disputatur, scientiam: qui mihi
videntur non solum vivis, sed etiam mortuis invidere.
III. Restat unum genus reprehensorum, quibus
Academiae ratio non probatur. Quod gravius ferremus,
si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret
praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem,
quoniam contra omnis dicere quae videntur solemus,
non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare:
quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum
invenire sine ulla contentione volumus, idque summa
cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio
multis est obstructa difficultatibus eaque est et in
ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas,
ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire
se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi
defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati
relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud
agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant
et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit aut
ad id quam proxime accedat. 8. Neque inter nos
et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest,
nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint, quae
defendunt: nos probabilia multa habemus, quae
sequi facile, adfirmare vix possumus. Hoc autem
liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis
est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta
et quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla
cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti
quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde
infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam
aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione
capti de rebus incognitis iudicant et, ad quamcumque
sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam
ad saxum adhaerescunt. 9. Nam, quod dicunt omnino
se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem,
si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent—statuere
enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis—,