33. August. contra Academicos II. Sec.26.:
id probabile vel veri simile Academici vacant,
quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare.
... Talia, inquit Academicus, mihi videntur
omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda:
quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno.
Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam,
id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim
vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet
esse sapientem. [Proximis post hunc locum verbis
perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis
verba.]
34. Augustin. c. Acad. III. Sec.15.
Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e.
Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam....
Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum,
qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari;
cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex
quo posse probabiliter confici eum recte primum esse
iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.
35. Augustin. c. Acad. III. Sec.43.
Ait enim Cicero illis (i.e. Academicis)
morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam,
nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire
consuesse.
36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2.
Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T.
Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis
eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum
M. Varrone, homine, inquit, omnium facile
acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.
* * * *
*
LIBER II.
I. 1. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque
optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus
florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus
urbanis. Ut enim admodum adolescens cum fratre
pari pietate et industria praedito paternas inimicitias
magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor
profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude
provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis,
continuo praetor—licebat enim celerius legis
praemio—, post in Africam, inde ad consulatum,
quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes,
ingenium cognoscerent. Post ad Mithridaticum
bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium,
quae de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum.
2. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus
imperatoria non admodum exspectabatur, qui adolescentiam
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat.
Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desideravit
indocilem usus disciplinam. Itaque cum totum iter
et navigationem consumpsisset partim in percontando
a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam
factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei
militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam