Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.

Academica eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 347 pages of information about Academica.
scripserit. 14.  Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum iam diu, renovari a te, nisi molestum est, velim, et simul, adsidamus, inquam, si videtur.  Sane istud quidem, inquit:  sum enim admodum infirmus.  Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te velle video.  Mihi vero, ille:  quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari? et simul videre satisne ea commode dici possit Latine?  Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus [omnes].

15.  Tum Varro ita exorsus est:  Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum valere. 16.  Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt perscripti varie et copiose sunt, ita disputat ut nihil adfirmet ipse, refellat alios:  nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat.  Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest. 17.  Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum:  qui rebus congruentes nominibus differebant.  Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt.  Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.  Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. 18.  Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una:  nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat.  Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.

Copyrights
Project Gutenberg
Academica from Project Gutenberg. Public domain.