I may here notice a fact which might puzzle the student.
In some old editions the Lucullus is marked
throughout as Academicorum liber IV. This
is an entire mistake, which arose from a wrong view
of Nonius’ quotations, which are always from
the second edition, and can tell us nothing
about the constitution of the first. One
other thing is worth remark. Halm (as many before
him had done) places the Academica Priora before
the Posteriora. This seems to me an unnatural
arrangement; the subject-matter of the Varro
is certainly prior, logically, to that of the Lucullus.
* * * *
*
ACADEMICORUM POSTERIORUM
LIBER PRIMUS.
* * * *
*
I. 1. In Cumano nuper cum mecum Atticus noster
esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum
Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset,
continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus,
nullam moram interponendam putavimus quin videremus
hominem nobiscum et studiis isdem et vetustate amicitiae
coniunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus,
paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum
ad nos venientem vidimus: atque ilium complexi,
ut mos amicorum est, satis eum longo intervallo ad
suam villam reduximus. 2. Hic pauca primo, atque
ea percontantibus nobis, ecquid forte Roma novi, Atticus:
Omitte ista, quae nec percontari nec audire sine molestia
possumus, quaeso, inquit, et quaere potius ecquid ipse
novi. Silent enim diutius Musae Varronis quam
solebant, nec tamen istum cessare, sed celare quae
scribat existimo. Minime vero, inquit ille:
intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari
velit: sed habeo opus magnum in manibus, idque
iam pridem: ad hunc enim ipsum—me autem
dicebat—quaedam institui, quae et sunt magna
sane et limantur a me politius. 3. Et ego:
Ista quidem, inquam, Varro, iam diu exspectans, non
audeo tamen flagitare: audivi enim e Libone nostro,
cuius nosti studium—nihil enim eius modi
celare possumus—non te ea intermittere,
sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.
Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem
venit a te requirere: sed nunc, postea quam sum
ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare
monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate
ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit
cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim
cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea
res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.