Forgot your password?  
Related Topics

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

CONCLVSIO

Habetis a me, florentes Academici, hoc munusculum, contextum operis in itinere subcisivis.  Animus fuit et purgare me vobis de arrogantia, et satisfacere de fiducia, et interim dum ab adversariis una mecum in scholas invitemini, quaedam apponere degustanda.  Si aequam, si tutum, si honestum ducitis, haberi Lutherum, aut Calvinum, canonem Scripturae, mentem sancti Spiritus, normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumque paedagogum, omnium denique testium et saeculorum Deum, nihil est quod sperem, vobis lectoribus vel auditoribus.  Sin estis ii, quos apud animum formavi meum, philosophi occulati, amatores veri, simplicitatis, modestiae; hostes temeritatis, nugarum, sophismatum; facile diem in aprico videbitis, qui dieculam angusta rima dispicitis.  Dicam libere, quod meus in vos amor, et vestrum periculum et rei magnitudo postulat.  Non hoc nescit diabolus, vos istam lucem, si quando coeperitis oculos attolere, conspecturos.  Cuius enim stuporis fuerit, antiquitati christianae Hammeros et Charcos anteponere?  Sed sunt quaedam illecebrae lutheranae, quibus suum ille regnum amplificat, quibus ille tendiculis hamatus multos iani vestri ordinis inescavit.  Quaenam?  Aurum, gloria, deliciae, veneres.  Contemnite.  Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, propina vermium, bella sterquilinia?  Spernite.  Christus dives est, qui vos alet; Rex est, qui ornabit; lautus est, qui satiabit, speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos largietur.  Huic vos adscribite militanti, ut cum eo triumphos, vere doctissimi vereque clarissimi, reportetis.  Valete.  Cosmopoli 1581.

[Footnote 1:  A Beato Edmundo anglice scripta, ab alio latine reddita.]

[Footnote 2:  Est hic locus supplicii anglice Tyburn.]

[Footnote 3:  Aug. l. 28 contra Faust. c. 2 et de utilit. cred. c. 3.]

[Footnote 4:  Iren. l. 1, c. 26.]

[Footnote 5:  Lut. in novo test. german.; Praef. in ep.  Iac.; vide etiam l. de capt.  Babyl. cap. de extr. unct. et cent, Magd. 2 p. 58.]

[Foonote 6:  Ii sunt Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiast., duo Machab.]

[Footnote 7:  Ep. ad Hebr., Ep.  Iudae, Ep. 2 Petri, Epist. 2 et 3 Ioan.]

[Footnote 8:  De doctr. christ. l. 2 c. 3.]

[Footnote 9:  Conc.  Trid. sess. 4; vid.  Melch.  Can. l. 2 de loc, theol.]

[Footnote 10:  De praedest, sanct. c. 14.]

[Footnote 11:  Instit.  I. lib.  I, c. 7, num. 4 et 5.]

[Footnote 12:  Xistus Sen. l. 8, haer. 10.]

[Footnote 13:  Praef. in Cant.  Vide Bezam in sua praef. ante comm.  Calv. in Iosue.]

[Footnote 4:  Epist. ad Paulinum.]

[Footnote 15:  Lut. praef. in Apoc.—­Kemn. in exam.  Conc.  Trid. sess. 4.]

[Footnote 16:  Praef. in nov.  Test.]

[Footnote 17:  Lut. serm. de Pharis. et Publ.]

[Footnote 18:  Matth. xxvi. 26; Marc. xiv. 22; Luc. xxii. 19.]

Follow Us on Facebook