Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Verbi gratia.  Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam:  tum quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] “Vestra fides annuntiatur in universo mundo:  sine intermissione memoriam vestri facio:  Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam:  Salutant vos omnes Ecclesiae Christi:  Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est.”  Tum quum ibi Paulus in libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea quondam “Babylone coelectam Ecclesiam"[70] Petrus regeret; tum quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero, Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent; tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius, Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum.  Hoc enim saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica doctrina, liberaliter ille concedit.

Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit?  Quando esse desiit, quod ante fuit?  Quo tempore, quo Pontifice, qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio pervasit aliena?  Quas voces, quas turbas, quae lamenta progenuit?  Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma, inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis dogma procuderet?  Nullus exstitit historicus neque latinus, neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel obscure iaceret in commentarios?

Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post homines natos in Ecclesia valuisse commeminit:  et Historicos esse meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.

OCTAVA RATIO

PARADOXA

Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam in experiundo facultatem aut vires extimescerem.  Sit ingeniosus, sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam “adunata” sustentabit.  Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo, de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus.  Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis.  Faxo norint ista suorum axiomata.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook