Forgot your password?  
Related Topics

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superbam et fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat.  Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris adhaerescunt.  Num loquitur ex animo?  Curabo igitur procedant armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres, sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, latinusque Gregorius.  Regnet in Anglia fides illa, quam hi Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt.  Quas afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt, inferemus.  Placet?  Excrea, dic sodes—­Minime vero, inquis, nisi recte exponant—­Quid est hoc ipsum, recte?  Arbitratu tuo.  Nihilne pudet labyrinthi?

Ergo quum sperem in Academiis florentissimis consociatum iri bene multos, qui, non pingui Minerva, sed acuto iudicio in has controversias inspecturi sunt, et horum responsa nugatoria libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, ut qui contra sylvestres tumulos mendiculorum inermium nobilitatem et robur Ecclesiae Christi cogitem educere.

SEPTIMA RATIO

HISTORIA

Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit.  Huc provoco.  Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus.  Quid narrant?  Nostrorum laudes, progressus, vicissitudinem, hostes.  Imo vero, quod observes diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon, Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui praetermitterent.

Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum, qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati sunt.  Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria, talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem aliqui:  si non aliqui, unus aliquis absque dubio.  Nullus omnino, neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale prodidit, sed nec significavit.

Follow Us on Facebook