Forgot your password?  
Related Topics

Resources for students & teachers

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Adolescentibus nobis ita contigit.  Ioannes Ivellus antesignanus calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum claruisset.  Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter iniquitatem suorum temporum circumsepti.  Ausim dicere, tanto popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam, inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea, provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius.  Edictum continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi legerentur, neve haberentur.  Quum tantis clamoribus propemodum extorti prodiissent, didicere quicumque negotium attigissent, Patres fuisse catholicos, id est, nostros.  Neque hoc sibi suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus[66] tacuit; qui quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset, quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla circuitione proloquitur.

Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat.  Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet.  Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.

Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant.  Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.

SEXTA RATIO

FIRMAMENTVM PATRVM

Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris fuit et esse debet:  “Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere.  Horum opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem decrepitam pervenere.

Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic “armaturae fortium” duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas partes honoratissimasque porrigunt.

Follow Us on Facebook