Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name eBook

This eBook from the Gutenberg Project consists of approximately 103 pages of information about Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name.

Quaeso a vobis ut salvi esse velitis.  A quibus hoc impetraro, reliqua minime dubitanter expecto.  Date modo vos huic sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite; profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam expetere oportere.  Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos alloquor.  Valete.

RATIONES OBLATI CERTAMINIS

Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Luc. xxi. 15.

Rationum capita.

1.  Sacrae Litterae.

2.  Sacrarum Litterarum sententia.

3.  Natura Ecclesiae.

4.  Concilia.

5.  Patres.

6.  Fermamenta Patrum.

7.  Historia.

8.  Paradoxa.

9.  Sophismata.

10.  Omne genus testium.

PRIMA RATIO

SACRAE LITTERAE.

Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata.  Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima.  Manicheis[3] quid causae fuit, ut “Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?” Desperatio.  His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset.  Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas?  Desperatio.  His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant.  Quid Luthero[5] ut Epistolam Iacobi “contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,” flagitiosus apostata nominaret, et “indignam spiritu censeret apostolico?” Desperatio.  Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum “in sola fide iustitiam, constitueret.”  Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent?  Desperatio.  His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.

Itane vero?  Tantum perversitatis, tantum audaciae?  Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumbasse?  Septem enim ipsos de veteri Testamento[6] codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum.  His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem damnaverant atque deriserant.

Copyrights
Project Gutenberg
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name from Project Gutenberg. Public domain.
Follow Us on Facebook